1 Corinthians 14

. etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguae prolationem et non significationem sciret . Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quaedam mysteria, ut in Apocalypsi. Ut exponam ea quae ad sciendum pertinent. Ea sunt quae fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Ut exponam Scripturas quae de futuris agunt. Ut exponam Scripturas quae mores informant. etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere. Item per aliam similitudinem. etc. Judaeis erat usus tubae in festis et in bellis diversis sonis. . Multae sunt linguae, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur. Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus. Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quaerite ut abundetis. . Spiritus vocatur vis animae inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animae, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Graece cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, ore et mente. Nota quod hoc verbum nec Graecum, nec Latinum est, sed Hebraeum, et interpretatur Cumque posset dici, non tamen dixit, sed Nec Graecus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti. . Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad aedificationem, sicut ipse qui omnes novit. . Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quae prosunt, quod est perfectio sensus. Ratio quare non debet quaerere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad aedificationem quae necessaria est jam fidelibus. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Hoc de his praedixit quos praesciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas. Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita. Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia non ad aedificationem. . Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem haec veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad aedificationem, sicut caetera agenda sunt. etc. Ideo nullus se excuset. Laudem Dei, per canticum. Sensum spiritualem per prudentiam. Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus. Sibi loquitur qui compungitur ex his quae dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat. Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum. Datur inferiori, quod non superiori. . Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret. etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis. . Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est. . Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui haec ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quae subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci. Sed si quis haec ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: id est non novi vos esse meos, vel inter praedestinatos. . .
Copyright information for VulgGlossa